Rozmiar: 15909 bajtów

- 37 -

1340. August 22.

In nomine domini amen. Omnis calumpnie via tunc precluditur et tunc omnis ambiguitas tollitur, dum ea que aguntur litterarum apicibus et sciencia testium fulciuntur, ut ad noticiam veniant futurorum. Nos igitur Nicolaus dei gracia Oppauiensis et Ratiboriensis Terrarum Dux universis et singulis tam presentibus quam futuris ad perpetuam rei memoriam publice profitemur, Quod nobilis vir et fidelis noster dominus Henricus dictus de Blumenow et frater Jeshco germanus eiusdem, ordinis et professionis fratrum domus Thewthonice, sani mente et corpore in nostra constituti presencia, matura prehabita deliberacione sponte voluntarieque, omnimodo heredum ac ceterorum sui amicorum accedente consensu et specialiter licencia superiorum ordinis dicti fratris Jeshconis qui id potuerunt, prout tunc super hoc plene certificati exstitimus, Bona sua scilicet Baworow Opidum et villas Sulcow, Cziruencow et Dzengilow vulgariter nuncupata, sita in Districtu Oppauiensi; que scilicet Bona dominos quondam Bawarum de Straconicz, Wokonem de Crawer, et nunc dominum Henricum et fratrem eius Jeshconem iam dictos bona fide et iusto tytulo, ac omni universaliter et singulariter dominio et consuetudine quibus Bohemie et Morauie Barones seu nobiliores Bona ipsorum hereditaria usque in presens tempus tenere seu possidere sunt soliti, a longe retroactis temporibus, presentibus publice profitemur et novimus possedisse, cum hominibus, censu allodijs agris cultis et incultis, campis silvis pratis pascuis molendinis fluvijs piscinis piscacionibus venacionibus aucupacionibus serviciis honoribus, universaliter cum omnibus et singulis utilitatibus proventibus seu usufructibus presentibus et futuris, gadibus metis et limitibus ab antiquo limitatis et distinctis ac pertinenciis universis eciam quocumque nomine censeantur et in quibuscumque consistant, omni Jure et dominio ae consuetudine quibus ea tenuisse seu possedisse actenus dinoscuntur, Illustri deodicate virgini Domicelle Eufemie, Illustris quondam domini Lestkonis Ducis Ratiboriensis sororij nostri germane, sub voto ordinis beati Dominici in Monasterio Sanctispiritus, beate Marie Semper virginis ac beati Johannis apostoli et Ewangelizte in Civitate Ratibor professe, nomine eiusdem Monasterij, vendiderunt ac liberaliter resignaverunt pro sexingentis et quinquaginta marcis grossorum denariorum Pragensium Morauicalis numeri et pagamenti, scilicet sexaginta et quatuor grossos denarios pro marca qualibet computando, per ipsam deosacratam virginem Domicellam Eufemiam iam dictam eisdem domino Henrico et fratri Jeshconi de peccunia per dominum Lestkonem predictum olim Ducem Ratiboriensem memorato Monasterio Sanctispiritus in Ratibor in testamentum pro sue et suorum remediis animarum data seu legata iam integre et plenarie datis et solutis, per ipsamque eandem Illustrem deosacratam virginem Domicellam Eufemiam ad vite sue tempora, deinde ipsa decedente per Domicellas Elizabeth, Agnetem et Annam, dilectas filias nostras, dicte Domicelle Eufemie neptes et ex professione ordinis beati Dominici in supradicto Sanctispiritus Monasterio in Ratibor consorores, per quamlibet earum similiter ad ternpus quousque quelibet earum advixerit, Demum ipsis eisdem filiabus nostris eciam ab hac luce migrantibus per ceteras Monasterij supradicti deodicatas virgines sanctimoniales et per Conventum earum, ipsarum ac ipsius Monasterij nomine in testamentum perpetuum pro domini Ducis Lestkonis ac Domicelle Eufemie predictorum omniumque suorum remediis animarum iure hereditario et proprietatis tytulo perpetue tenenda habenda, ipsis utifruendis (sic) ac eciam possidenda, nec ab ipso Monasterio ullo umquam tempore alienanda, nisi in usus eiusdem equivalentes vel meliores de maiorum suorum saniori consilio ea duxerint convertenda. Predicti eciam dominus Henricus et frater Jeshco renunciaverunt pro se et suis omni accioni inpeticioni repeticioni seu iuri, que sibi aut suis in premissis bonis aut in aliqua parte ipsorum quavis occasione pronunc competere possent aut eciam perpetue in futurum, ac coram nobis profitentes se de predictis sexingentis et quinquaginta marcis ex parte prefate domicelle Eufemie et Monasterij supradicti sollempniter et plenarie seu integre fore pagatos. Preterea Nos nolentes nostri et nostrorum salutis compendia preterire, Illustrisque Domicelle Eufemie, filiarum nostrarum ceterarumque virginum sanctimonialium predictarum Monasterij prefati patrocinium nostrum continue inplorancium, zelo sincero dileccionis ac pie singularisque devocionis inducti, pro nostre, dilecti Sororij nostri quondam domini Lestkonis Ducis Ratiboriensis predicti, ac quondam Consortis nostre karissime domine Anne, dicteque Domicelle Eufemie omniumque nostrorum remediis animarum, Sic ut oracionum, ieiuniorum, vigiliarum, castigacionum ac quorumlibet bonorum que per eas divina clemencia operari dignabitur, plene et fraterne simus participes, testamentarie ipsis memoratis virginibus Sanctimonialibus nomine Monasterij supradicti quindecim marcas grossorum denariorum Pragensium Morauicalis numeri et pagamenti, quas nobis pro servicio cum uno dextrario faciendo annis singulis de dictis bonis dare et solvere sunt astricte, omnes collectas, exacciones, tallias, bernas, prestaciones, soluciones, subvenciones, contribuciones, vecturas, angarias, perangarias, omniaque universaliter et singulariter iura ac personalia et realia servicia, quocumque vocentur nomine et in quibuscumque consistant. que nobis et Successoribus nostris pronunc competunt in eisdem aut competere possent quomodolibet perpetue in futurum, ex certa nostri sciencia et de libere voluntatis nostre arbitrio perpetue relaxamus. volentes et donantes eis ac exementes eas ex nomine, ut perpetuo nullus Czudarius seu Judex provincialis alias nuncupatus aut alius Judex noster quicumque in iam dictis ipsarum bonis per se aut nuntios suos Judicio presidere vel quemquam pignorare debeat aut Jurisdicionem aliquam exercere. Sed si que persone aut res in eisdem bonis capte detente, aut quomodo-libet arrestate fuerint, tam in maioribus causis, ut est pena capitis, quam in minoribus quibuscumque, persone et res huiusmodi ibidem per procuratorem seu officialem dictarum virginum Sanctimonialium iuris ordine iudicari debeant, et sentencie exequcioni debite demandari, dictis Judicibus minime requisitis, ac quod dicte virgines Sanctimonales super dictarum quindecim marcarum, talliarum, Collectarum, exaccionium, bernarum, solucionum, subvencionum, contribucionum, vccturarum, angariarum, perangariarum, iurium et serviciorum, relaxacione iurisdicionis et exempcione pignoracionis a quoquam nullo umquam tempore inpetantur. De quibus omnibus et singulis ipsis eisdem virginibus Sanctimonialibus nomine Monasterij ipsarum sepefati damus concedimus et donamus plenam et ornnimodam libertatem perpetuis temporibus duraturam. Ad hec ratificamus, approbamus, innovamus et confirmamus virginibus Sanctimonialibus et Monasterio omne dominium ius et consuetudinem supradicta, quibus dicti domini Bawarus, Wokco, Henricus et frater Jeshco in sepefatis bonis uti et gaudere sunt soliti, Sic ut eisdem ipsis dominio iure et consuetudine irrevocabiliter perpetuo decetero gaudeant et utantur. Nos itaque empcionem et vendicionem supradictas ad dictarum parcium instanciam ratas et gratas habentes volentesque ipsas una cum nostri donacione testamentaria ac ratificacione approbacione innovacione et confirmacione predictis robur obtinere perpetue firmitatis, Presentes fieri et deosacratis virginibus Sanctimonialibus et Monasterio sepius memoratis dari mandavimus sigilli nostri maioris appensione munitas in testimonium et firmitatem predictorum omnium sempiternam. Actum in Ratibor Sub anno domini Millezimo Trecentezimo Quadragezimo, In octava assumpcionis beate Marie Semper virginis et matris gloriose, Presentibus fidelibus nostris domino Walthero de Wimen milite, Heyncone de Lubschicz, Deczcone de Bytkow curie nostre Ratiboriensis Judice, Msticone de Cornicz, Borsuta de Herolticz Czudario Terre nostre Oppauiensis, Wernero longo de Barutswerde, Petro dicto Rashicza, Cunado dicto Slewser Ciue de Nisa, et Frenczlino quondam Cristani de Praga, ac Petro Plebano Losslauiensi nostro Capellano ac quondam domini Lestkonis Ducis Ratiboriensis Notario, cuius manibus presencia conscribuntur.

Anhangend dasselbe Siegel wie an No. XXXVI, aber undeutlicher ausgeprägt und in einer viel dicke¬ren Wachsschale, die Schnur ist von rothen und violetten Seidenfaden. Die Urkunde hat ein grosses Loch; die dadurch entstandenen Lucken lassen sich ausfullen durch das Transsumt der Stadt Ratibor vom 1. Juni 1398 und die Confirmation Ferdinands II. vom 25. Jan. 1622. Das Transsumt hat aber einige Abwei-chungen. Die Erlassung der 15 Mark, über welche die Ausdrucke der vorigen Urkunde undeutlich sind, scheint unvereinbar mit der Urkunde vom 30. Sept. 1354. Auch ist die Schrift nicht unverdächtig.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów